

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 14: Versus 25
Ibant autem turbae,etc. Turbae quae sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad coenam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, praecedentem ad aeternae pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.